Gefunden 57 Ergebnisse für: Dixeruntque

  • dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia juxta ætatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent (Liber Iudicum 8, 21)

  • dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon dominare nostri tu et filius tuus et filius filii tui quia liberasti nos de manu Madian (Liber Iudicum 8, 22)

  • jerunt ligna ut unguerent super se regem dixeruntque olivæ impera nobis (Liber Iudicum 9, 8)

  • dixeruntque ligna ad arborem ficum veni et super nos regnum accipe (Liber Iudicum 9, 10)

  • dixeruntque omnia ligna ad ramnum veni et impera super nos (Liber Iudicum 9, 14)

  • dixeruntque filii Israël ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos (Liber Iudicum 10, 15)

  • dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui primus e nobis contra filios Ammon cœperit dimicare erit dux populi Galaad (Liber Iudicum 10, 18)

  • dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon (Liber Iudicum 11, 6)

  • dixeruntque principes Galaad ad Jepthæ ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad (Liber Iudicum 11, 8)

  • dixeruntque Philisthim quis fecit hanc rem quibus dictum est Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem ejus et alteri tradidit hæc operatus est ascenderuntque Philisthim et conbuserunt tam mulierem quam patrem ejus (Liber Iudicum 15, 6)

  • dixeruntque ad eos de tribu Juda cur ascendistis adversum nos qui responderunt ut ligemus Samson venimus et reddamus ei quæ in nos operatus est (Liber Iudicum 15, 10)

  • descenderunt ergo tria milia virorum de Juda ad specum silicis Ætham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut fecerunt mihi feci eis (Liber Iudicum 15, 11)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina