Gefunden 571 Ergebnisse für: Domus

  • et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus (Liber I Regum 7, 12)

  • et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant (Liber I Regum 7, 50)

  • et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quæ sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini (Liber I Regum 7, 51)

  • a die qua eduxi populum meum Israël de Ægypto non elegi civitatem de universis tribubus Israël ut ædificaretur domus et esset nomen meum ibi sed elegi David ut esset super populum meum Israël (Liber I Regum 8, 16)

  • ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim cælum et cæli cælorum te capere non possunt quanto magis domus hæc quam ædificavi (Liber I Regum 8, 27)

  • factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini et ædificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere (Liber I Regum 9, 1)

  • et domus hæc erit in exemplum omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic terræ huic et domui huic (Liber I Regum 9, 8)

  • fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regiæ et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata hujuscemodi ligna thyina neque visa usque in præsentem diem (Liber I Regum 10, 12)

  • sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo non erat argentum nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis (Liber I Regum 10, 21)

  • erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonæ indolis et industrium constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph (Liber I Regum 11, 28)

  • responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuæ non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto (Liber I Regum 13, 8)

  • et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam et eversa est et deleta de superficie terræ (Liber I Regum 13, 34)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina