Gefunden 550 Ergebnisse für: Eas

  • DELETH semitas meas subvertit et confregit me posuit me desolatam (Lamentationes 3, 11)

  • COPH adpropinquasti in die quando invocavi te dixisti ne timeas (Lamentationes 3, 57)

  • coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis (Liber Baruch 6, 9)

  • tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 2, 6)

  • ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 9)

  • ecce circumdedi te vinculis et non te convertes a latere tuo in latus aliud donec conpleas dies obsidionis tuæ (Prophetia Ezechielis 4, 8)

  • ergo et ego faciam in furore non parcet oculus meus nec miserebor et cum clamaverint ad aures meas voce magna non exaudiam eos (Prophetia Ezechielis 8, 18)

  • et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo et vaticinare super eas (Prophetia Ezechielis 13, 17)

  • et elevatæ sunt et fecerunt abominationes coram me et abstuli eas sicut vidisti (Prophetia Ezechielis 16, 50)

  • et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed vicisti eas sceleribus tuis et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es (Prophetia Ezechielis 16, 51)

  • et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis et conversione Samariæ et filiarum ejus et convertam reversionem tuam in medio earum (Prophetia Ezechielis 16, 53)

  • ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus quæ fecisti consolans eas (Prophetia Ezechielis 16, 54)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina