Gefunden 1225 Ergebnisse für: Ergo

  • deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb (Liber Exodus 33, 6)

  • si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc (Liber Exodus 33, 13)

  • excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei præceperat Dominus portans secum tabulas (Liber Exodus 34, 4)

  • fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba fœderis decem (Liber Exodus 34, 28)

  • fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt et quæ præcepit Dominus (Liber Exodus 36, 1)

  • jussit ergo Moses præconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis (Liber Exodus 36, 6)

  • tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo (Liber Leviticus 9, 5)

  • quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis (Liber Leviticus 13, 44)

  • docebitis ergo filios Israël ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos (Liber Leviticus 15, 31)

  • cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quæ fuit ante vos (Liber Leviticus 18, 28)

  • separate ergo et vos jumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quæ moventur in terra et quæ vobis ostendi esse polluta (Liber Leviticus 20, 25)

  • et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos (Liber Leviticus 21, 8)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina