Gefunden 2657 Ergebnisse für: Exodus Moses et Pharao et Israel

  • et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo ejus cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino (Liber Exodus 8, 29)

  • egressusque Moses a Pharao oravit Dominum (Liber Exodus 8, 30)

  • qui fecit juxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo ejus non superfuit ne una quidem (Liber Exodus 8, 31)

  • et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quæ pertinent ad filios Israël (Liber Exodus 9, 4)

  • fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum de animalibus vero filiorum Israël nihil omnino periit (Liber Exodus 9, 6)

  • et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quæ possidebat Israël ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum (Liber Exodus 9, 7)

  • et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in cælum coram Pharao (Liber Exodus 9, 8)

  • tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in cælum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in jumentis (Liber Exodus 9, 10)

  • dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 9, 13)

  • qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et jumenta in domos (Liber Exodus 9, 20)

  • extenditque Moses virgam in cælum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti (Liber Exodus 9, 23)

  • tantum in terra Gessen ubi erant filii Israël grando non cecidit (Liber Exodus 9, 26)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina