Gefunden 2657 Ergebnisse für: Exodus Moses et Pharao et Israel

  • certissime ergo sciat omnis domus Israël quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Jesum quem vos crucifixistis (Actus Apostolorum 2, 36)

  • Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis (Actus Apostolorum 3, 22)

  • notum sit omnibus vobis et omni plebi Israël quia in nomine Jesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus (Actus Apostolorum 4, 10)

  • convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israël (Actus Apostolorum 4, 27)

  • qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israël et miserunt in carcerem ut adducerentur (Actus Apostolorum 5, 21)

  • hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam pænitentiam Israël et remissionem peccatorum (Actus Apostolorum 5, 31)

  • audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses (Actus Apostolorum 6, 14)

  • eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui (Actus Apostolorum 7, 20)

  • et eruditus est Moses omni sapientia Ægyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis (Actus Apostolorum 7, 22)

  • cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël (Actus Apostolorum 7, 23)

  • fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos (Actus Apostolorum 7, 29)

  • Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini (Actus Apostolorum 7, 31)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina