Gefunden 414 Ergebnisse für: Fructus Spiritus
mors et vita in manu linguæ qui diligunt eam comedent fructus ejus (Liber Proverbiorum 18, 21)
qui servat ficum comedet fructus ejus et qui custos est domini sui glorificabitur (Liber Proverbiorum 27, 18)
gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur (Liber Ecclesiastes 1, 6)
vidi quæ fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus (Liber Ecclesiastes 1, 14)
dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus (Liber Ecclesiastes 1, 17)
et idcirco tæduit me vitæ meæ videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus (Liber Ecclesiastes 2, 17)
quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est (Liber Ecclesiastes 2, 22)
quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus jumentorum descendat deorsum (Liber Ecclesiastes 3, 21)
infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus (Liber Ecclesiastes 4, 16)
avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas (Liber Ecclesiastes 5, 9)
melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et præsumptio spiritus (Liber Ecclesiastes 6, 9)
si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima (Liber Ecclesiastes 10, 4)