Gefunden 21 Ergebnisse für: Galilææ
et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ ibique docebat illos sabbatis (Evangelium secundum Lucam 4, 31)
et erat prædicans in synagogis Galilææ (Evangelium secundum Lucam 4, 44)
et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisæi sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilææ et Judææ et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos (Evangelium secundum Lucam 5, 17)
et die tertio nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ et erat mater Jesu ibi (Evangelium secundum Ioannem 2, 1)
hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli ejus (Evangelium secundum Ioannem 2, 11)
venit ergo iterum in Cana Galilææ ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cujus filius infirmabatur Capharnaum (Evangelium secundum Ioannem 4, 46)
post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ quod est Tiberiadis (Evangelium secundum Ioannem 6, 1)
hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilææ et rogabant eum dicentes domine volumus Jesum videre (Evangelium secundum Ioannem 12, 21)
erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanaël qui erat a Cana Galilææ et filii Zebedæi et alii ex discipulis ejus duo (Evangelium secundum Ioannem 21, 2)