Gefunden 135 Ergebnisse für: Gratiam

  • omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad ædificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus (Epistula ad Ephesios 4, 29)

  • quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate (Epistula ad Colossenses 1, 6)

  • ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Jesu Christi (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 12)

  • noli neglegere gratiam quæ in te est quæ data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii (Epistula I ad Timotheum 4, 14)

  • propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quæ est in te per inpositionem manuum mearum (Epistula II ad Timotheum 1, 6)

  • qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia (Epistula II ad Timotheum 1, 9)

  • adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno (Epistula ad Hebraeos 4, 16)

  • itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia (Epistula ad Hebraeos 12, 28)

  • majorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam (Epistula Iacobi 4, 6)

  • propter quod succincti lumbos mentis vestræ sobrii perfecte sperate in eam quæ offertur vobis gratiam in revelatione Jesu Christi (Epistula I Petri 1, 13)

  • unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei (Epistula I Petri 4, 10)

  • similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam (Epistula I Petri 5, 5)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina