Gefunden 102 Ergebnisse für: Habentes

  • extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas et vectes et seras (Liber II Paralipomenon 8, 5)

  • et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non prævaleat contra te homo (Liber II Paralipomenon 14, 11)

  • docebantque in Juda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Juda atque erudiebant populum (Liber II Paralipomenon 17, 9)

  • Levitæ autem circumdent regem habentes singuli arma sua et si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur sintque cum rege et intrante et egrediente (Liber II Paralipomenon 23, 7)

  • hæc dicit Sennacherib rex Assyriorum in quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 32, 10)

  • multi enim erant in Judæa habentes juramentum ejus quia gener erat Secheniæ filii Orei et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ (Liber Nehemiae 6, 18)

  • omnia in te uno habentes te non debuimus dimittere ire a nobis (Liber Thobis 10, 5)

  • quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides (Liber Iob 24, 8)

  • et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei (Liber I Maccabaeorum 4, 42)

  • et exierunt filii Jambri ex Madabas et conprehenderunt Johannem et omnia quæ habebat et abierunt habentes ea (Liber I Maccabaeorum 9, 36)

  • et projecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Judæi in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno ejus et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa (Liber I Maccabaeorum 11, 51)

  • nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris (Liber I Maccabaeorum 12, 9)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina