Gefunden 638 Ergebnisse für: Illius

  • ut Core pereunte filii illius non perirent (Liber Numeri 26, 11)

  • pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quæ concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri (Liber Numeri 27, 3)

  • si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore ejus egrediens animam illius obligaverit juramento (Liber Numeri 30, 7)

  • disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate (Liber Numeri 33, 52)

  • in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius judicetur (Liber Numeri 35, 12)

  • noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides (Liber Deuteronomii 2, 30)

  • vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in Basan (Liber Deuteronomii 3, 4)

  • terramque possedimus in tempore illo ab Arœr quæ est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad (Liber Deuteronomii 3, 12)

  • de cælo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis (Liber Deuteronomii 4, 36)

  • non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quæ illius sunt (Liber Deuteronomii 5, 21)

  • cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Ægypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius jurabis (Liber Deuteronomii 6, 13)

  • fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro (Liber Deuteronomii 6, 22)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina