Gefunden 123 Ergebnisse für: Joab
sex enim mensibus ibi moratus est Joab et omnis Israël donec interimerent omne masculinum in Idumea (Liber I Regum 11, 16)
cumque audisset Adad in Ægypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Joab principem militiæ dixit Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meam (Liber I Regum 11, 21)
quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviæ Abisai Joab et Asaël tres (Liber I Paralipomenon 2, 16)
filii Salma Bethleem et Netophathi coronæ domus Joab et dimidium requietionis Sarai (Liber I Paralipomenon 2, 54)
et Maonathi genuit Ophra Sarajas autem genuit Joab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant (Liber I Paralipomenon 4, 14)
dixitque omnis qui percusserit Jebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ et factus est princeps (Liber I Paralipomenon 11, 6)
ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Joab autem reliqua urbis extruxit (Liber I Paralipomenon 11, 8)
Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus (Liber I Paralipomenon 11, 20)
porro fortissimi in exercitu Asaël frater Joab et Eleanan filius patrui ejus de Bethleem (Liber I Paralipomenon 11, 26)
Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Joab filii Sarviæ (Liber I Paralipomenon 11, 39)
porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum et Josaphat filius Ahilud a commentariis (Liber I Paralipomenon 18, 15)
quod cum audisset David misit Joab et omnem exercitum virorum fortium (Liber I Paralipomenon 19, 8)