Gefunden 54 Ergebnisse für: Jonathas
et cognovit Jonathas et misit ad eum legatos conponere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem (Liber I Maccabaeorum 9, 70)
et cessavit gladius ex Israël et habitavit Jonathas in Machemas et cœpit Jonathas ibi judicare populum et exterminavit impios ex Israël (Liber I Maccabaeorum 9, 73)
et venit Jonathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant (Liber I Maccabaeorum 10, 7)
et habitavit Jonathas in Hierusalem et cœpit ædificare et innovare civitatem (Liber I Maccabaeorum 10, 10)
et induit se Jonathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiæ et congregavit exercitum et fecit arma copiosa (Liber I Maccabaeorum 10, 21)
ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiæ magnæ quam fecerat in Israël et tribulaverat eos valde (Liber I Maccabaeorum 10, 46)
ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater ejus in adiutorium (Liber I Maccabaeorum 10, 74)
et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Jonathas Joppen (Liber I Maccabaeorum 10, 76)
et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Jonathas in Azotum et prœlium commiserunt (Liber I Maccabaeorum 10, 78)
et cognovit Jonathas quoniam sunt insidiæ post se et circujerunt castra ejus a mane usque ad vesperam (Liber I Maccabaeorum 10, 80)
populus autem stabat sicut præcepit Jonathas et laboraverunt equi eorum (Liber I Maccabaeorum 10, 81)
et succendit Jonathas Azotum et civitates quæ erant in circuitu ejus et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni (Liber I Maccabaeorum 10, 84)