Gefunden 227 Ergebnisse für: Latin Verse Bible Study: De lege legis
Helias dum zelat zelum legis receptus est in cælum (Liber I Maccabaeorum 2, 58)
vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis (Liber I Maccabaeorum 2, 64)
et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri (Liber I Maccabaeorum 2, 67)
et retribuite retributionem gentibus et intendite in præceptum legis (Liber I Maccabaeorum 2, 68)
et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum (Liber I Maccabaeorum 3, 48)
et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei (Liber I Maccabaeorum 4, 42)
adaperiat cor vestrum in lege sua et in præceptis ejus et faciat pacem (Liber II Maccabaeorum 1, 4)
sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub cælo in locum sanctum (Liber II Maccabaeorum 2, 18)
provisoremque civitatis ac defensorem gentis suæ et æmulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere (Liber II Maccabaeorum 4, 2)
at ille cogitationem cepit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimæ conversationis et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta respondit cito dicens præmitti se velle in infernum (Liber II Maccabaeorum 6, 23)
cum hæc illa adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis non obœdio præcepto regis sed præcepto legis quæ data est nobis per Mosen (Liber II Maccabaeorum 7, 30)
et tali lege prævaricatorem legis contigit mori nec terræ dari Menelaum (Liber II Maccabaeorum 13, 7)