Gefunden 289 Ergebnisse für: Magna

  • et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et contristati sunt adflictione magna quod venisset homo qui quæreret prosperitatem filiorum Israël (Liber Nehemiae 2, 10)

  • post eum ædificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione a turre magna et eminenti usque ad murum templi (Liber Nehemiae 3, 27)

  • fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum et fuit lætitia magna nimis (Liber Nehemiae 8, 17)

  • surrexit autem super gradum Levitarum Josue et Bani Cedmihel Sebnia Bani Sarebias Bani Chanani et inclamaverunt voce magna Dominum Deum suum (Liber Nehemiae 9, 4)

  • ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis cisternas ab aliis fabricatas vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt et abundavere deliciis in bonitate tua magna (Liber Nehemiae 9, 25)

  • et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in jumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus (Liber Nehemiae 9, 37)

  • et immolaverunt in die illa victimas magnas et lætati sunt Deus enim lætificaverat eos lætitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est lætitia Hierusalem procul (Liber Nehemiae 12, 42)

  • et nunc Domine magna judicia tua quia non egimus secundum præcepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te (Liber Thobis 3, 5)

  • fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam (Liber Thobis 4, 12)

  • quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet me (Liber Thobis 6, 3)

  • tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram (Liber Iudith 3, 7)

  • et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in jejuniis ipsi et mulieres eorum (Liber Iudith 4, 8)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina