Gefunden 171 Ergebnisse für: Manibus

  • si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum (Liber Numeri 10, 9)

  • perrexerunt seniores Moab et majores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac (Liber Numeri 22, 7)

  • iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti (Liber Numeri 24, 10)

  • et inpositis capiti ejus manibus cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus (Liber Numeri 27, 23)

  • tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum ejus percussimusque eos usque ad internicionem (Liber Deuteronomii 3, 3)

  • projeci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro (Liber Deuteronomii 9, 17)

  • feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus (Liber Deuteronomii 10, 3)

  • ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate (Liber Deuteronomii 11, 18)

  • dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terræ nostræ tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus fœdus inite nobiscum (Liber Iosue 9, 11)

  • fecit ergo Josue ut dixerat et liberavit eos de manibus filiorum Israël ut non occiderentur (Liber Iosue 9, 26)

  • iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis (Liber Iudicum 2, 14)

  • suscitavitque Dominus judices qui liberarent eos de vastantium manibus sed nec illos audire voluerunt (Liber Iudicum 2, 16)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina