Gefunden 33 Ergebnisse für: Mansit
mansit vero Hieremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem (Liber Ieremiae 38, 28)
et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit (Evangelium secundum Matthaeum 21, 17)
mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam (Evangelium secundum Lucam 1, 56)
et testimonium perhibuit Johannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo et mansit super eum (Evangelium secundum Ioannem 1, 32)
cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies (Evangelium secundum Ioannem 4, 40)
hæc cum dixisset ipse mansit in Galilæa (Evangelium secundum Ioannem 7, 9)
et abiit iterum trans Jordanen in eum locum ubi erat Johannes baptizans primum et mansit illic (Evangelium secundum Ioannem 10, 40)
ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus (Evangelium secundum Ioannem 11, 6)
mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum (Actus Apostolorum 28, 30)