Gefunden 504 Ergebnisse für: Manus

  • quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti (Liber Iudicum 8, 7)

  • venitque ad Soccoth et dixit eis en Zebee et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et defecerunt panes (Liber Iudicum 8, 15)

  • Jepthæ quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester (Liber Iudicum 11, 9)

  • votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in manus meas (Liber Iudicum 11, 30)

  • transivitque Jepthæ ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus ejus (Liber Iudicum 11, 32)

  • quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui ut adversum me consurgatis in prœlium (Liber Iudicum 12, 3)

  • rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis (Liber Iudicum 13, 1)

  • ligare inquiunt te venimus et tradere in manus Philisthinorum jurate respondit mihi quod non me occidatis (Liber Iudicum 15, 12)

  • sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum (Liber Iudicum 15, 18)

  • et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras (Liber Iudicum 16, 23)

  • quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram nostram et occidit plurimos (Liber Iudicum 16, 24)

  • et Finees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus vestras (Liber Iudicum 20, 28)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina