Gefunden 445 Ergebnisse für: Misit

  • et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israël dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israël non poterit terra sustinere universos sermones ejus (Prophetia Amos 7, 10)

  • visio Abdiæ hæc dicit Dominus Deus ad Edom auditum audivimus a Domino et legatum ad gentes misit surgite et consurgamus adversum eum in prœlium (Prophetia Abdiae 1, 1)

  • Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri (Prophetia Ionae 1, 4)

  • seminastis multum et intulistis parum comedistis et non estis satiati bibistis et non estis inebriati operuistis vos et non estis calefacti et qui mercedes congregavit misit eas in sacculum pertusum (Prophetia Aggaei 1, 6)

  • et audivit Zorobabel filius Salathihel et Jesus filius Josedech sacerdos magnus et omnes reliquiæ populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetæ sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini (Prophetia Aggaei 1, 12)

  • et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram (Prophetia Zachariae 1, 10)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi ejus (Prophetia Zachariae 2, 8)

  • quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt prædæ his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me (Prophetia Zachariae 2, 9)

  • et adplicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te (Prophetia Zachariae 2, 11)

  • manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus ejus perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos (Prophetia Zachariae 4, 9)

  • et dixit hæc est impietas et projecit eam in medio amphoræ et misit massam plumbeam in os ejus (Prophetia Zachariae 5, 8)

  • et qui procul sunt venient et ædificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri (Prophetia Zachariae 6, 15)


“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina