Gefunden 4215 Ergebnisse für: Moses Amaleque bellum victoria orationis lignum desertum proelium sitim populus Deus miraculum montem pugnam brachia auxilio Domino robore

  • et habebant loricas sicut loricas ferreas et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum (Apocalypsis Ioannis 9, 9)

  • et cum finierint testimonium suum bestia quæ ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos (Apocalypsis Ioannis 11, 7)

  • dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti (Apocalypsis Ioannis 11, 17)

  • et datæ sunt mulieri duæ alæ aquilæ magnæ ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis (Apocalypsis Ioannis 12, 14)

  • et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem (Apocalypsis Ioannis 13, 7)

  • et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen ejus et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis (Apocalypsis Ioannis 14, 1)

  • et audivi vocem de cælo dicentem scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos (Apocalypsis Ioannis 14, 13)

  • et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens justæ et veræ viæ tuæ rex sæculorum (Apocalypsis Ioannis 15, 3)

  • et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et justa judicia tua (Apocalypsis Ioannis 16, 7)

  • et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiæ habentem capita septem et cornua decem (Apocalypsis Ioannis 17, 3)

  • Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei (Apocalypsis Ioannis 17, 17)

  • et audivi aliam vocem de cælo dicentem exite de illa populus meus ut ne participes sitis delictorum ejus et de plagis ejus non accipiatis (Apocalypsis Ioannis 18, 4)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina