Gefunden 22 Ergebnisse für: Navem
nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus (Actus Apostolorum 20, 13)
dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem ejus non essent visuri et deducebant eum ad navem (Actus Apostolorum 20, 38)
et cum invenissemus navem transfretantem in Fœnicen ascendentes navigavimus (Actus Apostolorum 21, 2)
et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in sua (Actus Apostolorum 21, 6)
ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiæ loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense (Actus Apostolorum 27, 2)
et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam (Actus Apostolorum 27, 6)
qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur (Actus Apostolorum 27, 17)
et satiati cibo adleviabant navem jactantes triticum in mare (Actus Apostolorum 27, 38)
cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem (Actus Apostolorum 27, 39)
et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris (Actus Apostolorum 27, 41)