Gefunden 384 Ergebnisse für: Numquid

  • quis in vobis est derelictus qui vidit domum istam in gloria sua prima et quid vos videtis hanc nunc numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris (Prophetia Aggaei 2, 4)

  • si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate ejus panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum numquid sanctificabitur respondentes autem sacerdotes dixerunt non (Prophetia Aggaei 2, 13)

  • et dixit Aggeus si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his numquid contaminabitur et responderunt sacerdotes et dixerunt contaminabitur (Prophetia Aggaei 2, 14)

  • numquid jam semen in germine est et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivæ non floruit ex die ista benedicam (Prophetia Aggaei 2, 20)

  • patres vestri ubi sunt et prophetæ numquid in sempiternum vivent (Prophetia Zachariae 1, 5)

  • verumtamen verba mea et legitima mea quæ mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis (Prophetia Zachariae 1, 6)

  • et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste torris est erutus de igne (Prophetia Zachariae 3, 2)

  • et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt hæc et dixi non domine mi (Prophetia Zachariae 4, 5)

  • et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt hæc et dixi non domine (Prophetia Zachariae 4, 13)

  • ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto vel sanctificare me debeo sicuti feci jam multis annis (Prophetia Zachariae 7, 3)

  • loquere ad omnem populum terræ et ad sacerdotes dicens cum jejunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos numquid jejunium jejunastis mihi (Prophetia Zachariae 7, 5)

  • et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis comedistis et vobismet ipsis bibistis (Prophetia Zachariae 7, 6)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina