Gefunden 76 Ergebnisse für: Oleo

  • olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt (Liber Deuteronomii 28, 40)

  • Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum (Liber Deuteronomii 33, 24)

  • dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego projecerim eum ne regnet super Israël imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis ejus mihi regem (Liber I Samuelis 16, 1)

  • montes Gelbœ nec ros nec pluviæ veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo (Liber II Samuelis 1, 21)

  • et partitus est multitudini universæ Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulæ carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam (Liber II Samuelis 6, 19)

  • misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo jam tempore lugens mortuum (Liber II Samuelis 14, 2)

  • de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii præerant similæ et vino et oleo et turi et aromatibus (Liber I Paralipomenon 9, 29)

  • et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assæ carnis bubulæ et frixam oleo similam (Liber I Paralipomenon 16, 3)

  • et sancta Domini sui quæ præcepit Deus non contingi in frumento vino et oleo hæc cogitaverunt inpendere et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere ergo quoniam hæc faciunt certum est quod in perditione dabuntur (Liber Iudith 11, 12)

  • cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quæ ad cultum muliebrem pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur (Liber Esther 2, 12)

  • parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam præclarus est (Liber Psalmorum 22, 5)

  • dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis (Liber Psalmorum 44, 8)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina