Gefunden 754 Ergebnisse für: Omnis
et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum (Evangelium secundum Lucam 19, 48)
omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum (Evangelium secundum Lucam 20, 18)
tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ (Evangelium secundum Lucam 21, 35)
et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum (Evangelium secundum Lucam 21, 38)
et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum (Evangelium secundum Lucam 23, 1)
et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quæ fiebant percutientes pectora sua revertebantur (Evangelium secundum Lucam 23, 48)
et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc (Evangelium secundum Ioannem 2, 10)
Spiritus ubi vult spirat et vocem ejus audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu (Evangelium secundum Ioannem 3, 8)
ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam æternam (Evangelium secundum Ioannem 3, 15)
sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam æternam (Evangelium secundum Ioannem 3, 16)
omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera ejus (Evangelium secundum Ioannem 3, 20)
respondit Jesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in æternum (Evangelium secundum Ioannem 4, 13)