Gefunden 56 Ergebnisse für: Regina Esther rex Ahasuero Aman

  • statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester obœdiat voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat (Liber Esther 5, 5)

  • si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam (Liber Esther 5, 8)

  • egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suæ indignatus est valde (Liber Esther 5, 9)

  • et post hæc ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium præter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum (Liber Esther 5, 12)

  • statimque rex quis est inquit in atrio Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat ut suggereret regi et juberet Mardocheum adfigi patibulo quod ei fuerat præparatum (Liber Esther 6, 4)

  • responderunt pueri Aman stat in atrio dixitque rex ingrediatur (Liber Esther 6, 5)

  • cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare (Liber Esther 6, 6)

  • tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum in platea civitatis et inpositum equo præcedebat atque clamabat hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare (Liber Esther 6, 11)

  • reversus est Mardocheus ad januam palatii et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite (Liber Esther 6, 12)

  • adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium quod regina paraverat pergere conpulerunt (Liber Esther 6, 14)

  • intravit itaque rex et Aman ut biberent cum regina (Liber Esther 7, 1)

  • dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman quod ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginæ ferre non sustinens (Liber Esther 7, 6)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina