Gefunden 621 Ergebnisse für: Regis

  • misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banajam filium Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam regis (Liber I Regum 1, 44)

  • et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum ejus super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo (Liber I Regum 1, 47)

  • venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum ejus adoravitque eam et sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quæ sedit ad dexteram ejus (Liber I Regum 2, 19)

  • Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis (Liber I Regum 4, 5)

  • Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quæ erant in illa terra (Liber I Regum 4, 19)

  • nutriebantque eos supradicti regis præfecti sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo (Liber I Regum 4, 27)

  • factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israël ædificare cœpit domum Domino (Liber I Regum 6, 1)

  • fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini (Liber I Regum 7, 40)

  • factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini et ædificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere (Liber I Regum 9, 1)

  • expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon duas domos id est domum Domini et domum regis (Liber I Regum 9, 10)

  • quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum dentes elefantorum et simias et pavos (Liber I Regum 10, 22)

  • et educebantur equi Salomoni de Ægypto et de Coa negotiatores enim regis emebant de Coa et statuto pretio perducebant (Liber I Regum 10, 28)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina