Gefunden 374 Ergebnisse für: Respondit
respondit Jesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in æternum (Evangelium secundum Ioannem 4, 13)
respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Jesus bene dixisti quia non habeo virum (Evangelium secundum Ioannem 4, 17)
respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit (Evangelium secundum Ioannem 5, 7)
respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula (Evangelium secundum Ioannem 5, 11)
Jesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor (Evangelium secundum Ioannem 5, 17)
propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum æqualem se faciens Deo respondit itaque Jesus et dixit eis (Evangelium secundum Ioannem 5, 18)
respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat (Evangelium secundum Ioannem 6, 7)
respondit eis Jesus et dixit amen amen dico vobis quæritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis (Evangelium secundum Ioannem 6, 26)
respondit Jesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille (Evangelium secundum Ioannem 6, 29)
respondit ergo Jesus et dixit eis nolite murmurare in invicem (Evangelium secundum Ioannem 6, 43)
respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitæ æternæ habes (Evangelium secundum Ioannem 6, 69)
respondit eis Jesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est (Evangelium secundum Ioannem 6, 71)