Gefunden 179 Ergebnisse für: Salomon somnium

  • excelsa quoque quæ erant in Hierusalem ad dexteram partem montis Offensionis quæ ædificaverat Salomon rex Israël Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex (Liber II Regum 23, 13)

  • et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiæ et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini (Liber II Regum 24, 13)

  • id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat Salomon in templo Domini non erat pondus æris omnium vasorum (Liber II Regum 25, 16)

  • porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel (Liber I Paralipomenon 3, 5)

  • Johanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 6, 10)

  • et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem juxta ordinem suum in ministerio (Liber I Paralipomenon 6, 32)

  • et hæc nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon (Liber I Paralipomenon 14, 4)

  • necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer æris plurimum de quo fecit Salomon mare æneum et columnas et vasa ænea (Liber I Paralipomenon 18, 8)

  • et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam ædificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur præparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas (Liber I Paralipomenon 22, 5)

  • dixitque mihi Salomon filius tuus ædificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem (Liber I Paralipomenon 28, 6)

  • tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quæsieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in æternum (Liber I Paralipomenon 28, 9)

  • seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israël (Liber I Paralipomenon 29, 23)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina