Gefunden 124 Ergebnisse für: Sanctorum
nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua et Patris et sanctorum angelorum (Evangelium secundum Lucam 9, 26)
quem oportet cælum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum (Actus Apostolorum 3, 21)
quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam (Actus Apostolorum 26, 10)
necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes (Epistula ad Romanos 12, 13)
probaverunt enim Macedonia et Achaja conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem (Epistula ad Romanos 15, 26)
non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum (Epistula I ad Corinthios 14, 33)
obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanæ et Fortunati quoniam sunt primitiæ Achajæ et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos (Epistula I ad Corinthios 16, 15)
ergo jam non estis hospites et advenæ sed estis cives sanctorum et domestici Dei (Epistula ad Ephesios 2, 19)
mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi (Epistula ad Ephesios 3, 8)
ad consummationem sanctorum in opus ministerii in ædificationem corporis Christi (Epistula ad Ephesios 4, 12)
gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine (Epistula ad Colossenses 1, 12)
in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est (Epistula I ad Timotheum 5, 10)