Gefunden 22 Ergebnisse für: Sanitas
surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis (Liber Thobis 8, 6)
non est sanitas carni meæ a facie iræ tuæ non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum (Liber Psalmorum 37, 4)
quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea (Liber Psalmorum 37, 8)
sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum (Liber Proverbiorum 3, 8)
vita enim sunt invenientibus ea et universæ carni sanitas (Liber Proverbiorum 4, 22)
est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiæ lingua autem sapientium sanitas est (Liber Proverbiorum 12, 18)
nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas (Liber Proverbiorum 13, 17)
vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia (Liber Proverbiorum 14, 30)
favus mellis verba conposita dulcedo animæ et sanitas ossuum (Liber Proverbiorum 16, 24)
viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur (Liber Proverbiorum 29, 1)
multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est (Liber Sapientiae 6, 26)
illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animæ illorum quia digni erant ab hujusmodi exterminari (Liber Sapientiae 16, 9)