Gefunden 334 Ergebnisse für: Succedunt Saul benedicens Dei

  • totumque pondus prœlii versum est in Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis (Liber I Samuelis 31, 3)

  • dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger ejus fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum (Liber I Samuelis 31, 4)

  • quod cum vidisset armiger ejus videlicet quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo (Liber I Samuelis 31, 5)

  • mortuus est ergo Saul et tres filii ejus et armiger illius et universi viri ejus in die illa pariter (Liber I Samuelis 31, 6)

  • videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordanem quod fugissent viri israhelitæ et quod mortuus esset Saul et filii ejus reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi (Liber I Samuelis 31, 7)

  • facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent interfectos et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelbœ (Liber I Samuelis 31, 8)

  • et præciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo idolorum et in populis (Liber I Samuelis 31, 9)

  • quod cum audissent habitatores Jabesgalaad quæcumque fecerant Philisthim Saul (Liber I Samuelis 31, 11)

  • surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum ejus de muro Bethsan veneruntque Jabes et conbuserunt ea ibi (Liber I Samuelis 31, 12)

  • factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a cæde Amalech et maneret in Siceleg dies duos (Liber II Samuelis 1, 1)

  • in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit (Liber II Samuelis 1, 2)

  • et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e prœlio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt (Liber II Samuelis 1, 4)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina