Gefunden 334 Ergebnisse für: Succedunt Saul benedicens Dei

  • Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Jonathan et Melchisuæ et Abinadab et Esbaal (Liber I Paralipomenon 9, 39)

  • cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios ejus percusserunt Jonathan et Abinadab et Melchisuæ filios Saul (Liber I Paralipomenon 10, 2)

  • et adgravatum est prœlium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt jaculis (Liber I Paralipomenon 10, 3)

  • et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger ejus hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum (Liber I Paralipomenon 10, 4)

  • quod cum vidisset armiger ejus videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est (Liber I Paralipomenon 10, 5)

  • interiit ergo Saul et tres filii ejus et omnis domus illius pariter concidit (Liber I Paralipomenon 10, 6)

  • quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis ejus mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis (Liber I Paralipomenon 10, 7)

  • die igitur altero detrahentes Philisthim spolia cæsorum invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelbœ (Liber I Paralipomenon 10, 8)

  • hoc cum audissent viri Jabesgalaad omnia scilicet quæ Philisthim fecerunt super Saul (Liber I Paralipomenon 10, 11)

  • consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus adtuleruntque ea in Jabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quæ erat in Jabes et jejunaverunt septem diebus (Liber I Paralipomenon 10, 12)

  • mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit (Liber I Paralipomenon 10, 13)

  • heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israël tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israël et tu eris princeps super eum (Liber I Paralipomenon 11, 2)


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina