Gefunden 917 Ergebnisse für: Templum Hierusalem et Ciro
visi in majestate et dicebant excessum ejus quem conpleturus erat in Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 9, 31)
factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis ejus et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 9, 51)
et non receperunt eum quia facies ejus erat euntis Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 9, 53)
suscipiens autem Jesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto (Evangelium secundum Lucam 10, 30)
sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt præter omnes homines habitantes in Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 13, 4)
et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 13, 22)
verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 13, 33)
Hierusalem Hierusalem quæ occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti (Evangelium secundum Lucam 13, 34)
et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilæam (Evangelium secundum Lucam 17, 11)
duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisæus et alter publicanus (Evangelium secundum Lucam 18, 10)
hæc illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur (Evangelium secundum Lucam 19, 11)
et ingressus in templum cœpit eicere vendentes in illo et ementes (Evangelium secundum Lucam 19, 45)