Gefunden 320 Ergebnisse für: Templum Salomonis constructionem templi

  • et celata erant in ipsis ostiis templi cherubin et scalptura palmarum sicut in parietibus quoque expressa erat quam ob rem erant et grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus (Prophetia Ezechielis 41, 25)

  • quia longitudo erat gazofilaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo ante faciem templi centum cubitorum (Prophetia Ezechielis 42, 8)

  • et majestas Domini ingressa est templum per viam portæ quæ respiciebat ad orientem (Prophetia Ezechielis 43, 4)

  • tu autem fili hominis ostende domui Israël templum et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam (Prophetia Ezechielis 43, 10)

  • et dixit ad me Dominus fili hominis pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia quæ ego loquor ad te de universis cærimoniis domus Domini et de cunctis legibus ejus et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii (Prophetia Ezechielis 44, 5)

  • et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium et in ipso erit templum sanctumque sanctorum (Prophetia Ezechielis 45, 3)

  • et convertit me ad portam domus et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquæ autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris (Prophetia Ezechielis 47, 1)

  • quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii et possessionis civitatis e regione viginti quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris similiter in partibus principis erit et erunt primitiæ sanctuarii et sanctuarium templi in medio ejus (Prophetia Ezechielis 48, 21)

  • Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. (Prophetia Danielis 14, 9)

  • Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes annulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 13)

  • Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis qui subvertit eum, et templum eius. (Prophetia Danielis 14, 21)

  • et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium (Prophetia Amos 8, 3)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina