Gefunden 402 Ergebnisse für: Verba

  • eruntque verba hæc quæ ego præcipio tibi hodie in corde tuo (Liber Deuteronomii 6, 6)

  • deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba quæ vobis in monte locutus est de medio ignis quando contio populi congregata est (Liber Deuteronomii 9, 10)

  • et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca (Liber Deuteronomii 10, 2)

  • scripsitque in tabulis juxta id quod prius scripserat verba decem quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi (Liber Deuteronomii 10, 4)

  • ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate (Liber Deuteronomii 11, 18)

  • non audies verba prophetæ illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra (Liber Deuteronomii 13, 3)

  • nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excæcant oculos sapientium et mutant verba justorum (Liber Deuteronomii 16, 19)

  • si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et judicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 17, 8)

  • et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitæ suæ ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et cærimonias ejus quæ lege præcepta sunt (Liber Deuteronomii 17, 19)

  • prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi (Liber Deuteronomii 18, 18)

  • qui autem verba ejus quæ loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam (Liber Deuteronomii 18, 19)

  • ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus Jordane transmisso ut intrœas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 27, 3)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina