Gefunden 114 Ergebnisse für: Vobiscum

  • perrexeruntque ad Josue qui tunc morabatur in castris Galgalæ et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israël ad eos atque dixerunt (Liber Iosue 9, 6)

  • ne forsitan in terra quæ nobis sorte debetur habitetis et non possimus fœdus inire vobiscum (Liber Iosue 9, 7)

  • eo quod præterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 16)

  • ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Ægypto et introduxi in terram pro qua juravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum (Liber Iudicum 2, 1)

  • dixit ad eas ite in domum matris vestræ faciat Dominus vobiscum misericordiam sicut fecistis cum mortuis et mecum (Liber Ruth 1, 8)

  • et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus Dominus vobiscum qui responderunt ei benedicat tibi Dominus (Liber Ruth 2, 4)

  • atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret præcepit autem Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam (Liber Ruth 2, 15)

  • et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum fœdus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo Israël (Liber I Samuelis 11, 2)

  • et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce præsto sum (Liber I Samuelis 12, 2)

  • nunc ergo state ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris (Liber I Samuelis 12, 7)

  • et profectus est David inde in Maspha quæ est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus (Liber I Samuelis 22, 3)

  • considerate et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum quod si etiam in terra se abstruserit perscrutabor eum in cunctis milibus Juda (Liber I Samuelis 23, 23)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina