Gefunden 75 Ergebnisse für: angustia desperatio spem miseriam
eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam (Liber II Maccabaeorum 6, 9)
et cum jam esset ad mortem sic ait potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos tibi enim resurrectio ad vitam non erit (Liber II Maccabaeorum 7, 14)
supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat (Liber II Maccabaeorum 7, 20)
non desperans memet ipsum sed spem multam habeo effugiendi infirmitatem (Liber II Maccabaeorum 9, 22)
cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia (Liber Proverbiorum 1, 27)
justus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo (Liber Proverbiorum 11, 8)
propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem justus de angustia (Liber Proverbiorum 12, 13)
quia habebis spem in novissimo et præstolatio tua non auferetur (Liber Proverbiorum 23, 18)
quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur (Liber Proverbiorum 24, 20)
vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus (Liber Proverbiorum 26, 12)
et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem (Liber Sapientiae 3, 18)
malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt (Liber Sapientiae 15, 6)