Gefunden 140 Ergebnisse für: animal sacrificium

  • si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver ejus tetigerit inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 11, 39)

  • die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similæ in sacrificium quæ conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium (Liber Leviticus 14, 10)

  • rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum (Liber Leviticus 14, 19)

  • quod si pauper est et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium et olei sextarium (Liber Leviticus 14, 21)

  • hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui (Liber Leviticus 14, 32)

  • omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis (Liber Leviticus 22, 24)

  • sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo (Liber Leviticus 23, 8)

  • usque ad alteram diem expletionis ebdomadæ septimæ id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino (Liber Leviticus 23, 16)

  • qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima (Liber Leviticus 24, 18)

  • animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit (Liber Leviticus 27, 9)

  • animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem (Liber Leviticus 27, 11)

  • quod si inmundum est animal redimet qui obtulit juxta æstimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum (Liber Leviticus 27, 27)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina