Gefunden 26 Ergebnisse für: concepit
Adam vero cognovit Havam uxorem suam quæ concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum (Liber Genesis 4, 1)
cognovit autem Cain uxorem suam quæ concepit et peperit Enoch et ædificavit civitatem vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui Enoch (Liber Genesis 4, 17)
rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon (Liber Genesis 29, 33)
concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen ejus Levi (Liber Genesis 29, 34)
quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Judam cessavitque parere (Liber Genesis 29, 35)
ingresso ad se viro concepit et peperit filium (Liber Genesis 30, 5)
quæ concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum (Liber Genesis 30, 23)
quæ concepit et peperit filium vocavitque nomen ejus Her (Liber Genesis 38, 3)
ait Judas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier (Liber Genesis 38, 18)
quæ concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus (Liber Exodus 2, 2)
et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen ejus Samuhel eo quod a Domino postulasset eum (Liber I Samuelis 1, 20)
visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum (Liber I Samuelis 2, 21)