Gefunden 132 Ergebnisse für: dices

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate (Liber Ieremiae 13, 13)

  • quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem (Liber Ieremiae 13, 21)

  • et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer (Liber Ieremiae 14, 17)

  • quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos hæc dicit Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium et qui ad famem ad famem et qui ad captivitatem ad captivitatem (Liber Ieremiae 15, 2)

  • dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri me ait Dominus et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt (Liber Ieremiae 16, 11)

  • et dices ad eos audite verbum Domini reges Juda et omnis Judæa cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per portas istas (Liber Ieremiae 17, 20)

  • et dices audite verbum Domini reges Juda et habitatores Hierusalem hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam adflictionem super locum istum ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures ejus (Liber Ieremiae 19, 3)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum sic conteram populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit alius locus ad sepeliendum (Liber Ieremiae 19, 11)

  • et ad populum hunc dices hæc dicit Dominus ecce ego do coram vobis viam vitæ et viam mortis (Liber Ieremiae 21, 8)

  • et dices audi verbum Domini rex Juda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas (Liber Ieremiae 22, 2)

  • si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 33)

  • hæc dices ad prophetam quid respondit tibi Dominus et quid locutus est Dominus (Liber Ieremiae 23, 37)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina