Gefunden 56 Ergebnisse für: eodem

  • fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores (Liber Iudicum 20, 44)

  • qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asaël et mortuus erat subsistebant (Liber II Samuelis 2, 23)

  • et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum ut tegerent capitella quæ erant super summitatem malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo (Liber I Regum 7, 18)

  • hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo innitente super manum meam si adoravero in templo Remmon adorante me in eodem loco ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re (Liber II Regum 5, 18)

  • factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi quando ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similæ statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariæ (Liber II Regum 7, 18)

  • ædificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas (Liber II Paralipomenon 26, 9)

  • eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus ejus Helcanam quoque secundum a rege (Liber II Paralipomenon 28, 7)

  • et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus (Liber Thobis 11, 6)

  • quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet (Liber Iob 14, 2)

  • ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum (Liber Iob 33, 6)

  • Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ærarium præsens (Liber II Maccabaeorum 3, 23)

  • accensusque animis Andronicum purpura exutum circumduci per totam civitatem jubet et eodem loco quo in Onian impietatem commiserat sacrilegum vita privari Domino illi dignam pœnam tribuente (Liber II Maccabaeorum 4, 38)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina