Gefunden 153 Ergebnisse für: falsum testimonium
si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum (Evangelium secundum Ioannem 5, 31)
alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me (Evangelium secundum Ioannem 5, 32)
vos misistis ad Johannem et testimonium perhibuit veritati (Evangelium secundum Ioannem 5, 33)
ego autem non ab homine testimonium accipio sed hæc dico ut vos salvi sitis (Evangelium secundum Ioannem 5, 34)
ego autem habeo testimonium majus Johanne opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quæ ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit (Evangelium secundum Ioannem 5, 36)
et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem ejus umquam audistis neque speciem ejus vidistis (Evangelium secundum Ioannem 5, 37)
scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me (Evangelium secundum Ioannem 5, 39)
non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera ejus mala sunt (Evangelium secundum Ioannem 7, 7)
dixerunt ergo ei Pharisæi tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum (Evangelium secundum Ioannem 8, 13)
respondit Jesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado (Evangelium secundum Ioannem 8, 14)
et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est (Evangelium secundum Ioannem 8, 17)
ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater (Evangelium secundum Ioannem 8, 18)