Gefunden 1395 Ergebnisse für: foedus Dei regem David
ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam civitatem David quæ vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David (Evangelium secundum Lucam 2, 4)
quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David (Evangelium secundum Lucam 2, 11)
qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David (Evangelium secundum Lucam 3, 31)
et respondens Jesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant (Evangelium secundum Lucam 6, 3)
aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se (Evangelium secundum Lucam 14, 31)
et clamavit dicens Jesu Fili David miserere mei (Evangelium secundum Lucam 18, 38)
et qui præibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei (Evangelium secundum Lucam 18, 39)
dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse (Evangelium secundum Lucam 20, 41)
et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis (Evangelium secundum Lucam 20, 42)
David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius ejus est (Evangelium secundum Lucam 20, 44)
cœperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cæsari et dicentem se Christum regem esse (Evangelium secundum Lucam 23, 2)
Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus (Evangelium secundum Ioannem 6, 15)