Gefunden 196 Ergebnisse für: forte

  • ingressusque Hieu et Jonadab filius Rechab templum Baal et ait cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte vobiscum sit de servis Domini sed ut sint soli servi Baal (Liber II Regum 10, 23)

  • si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quæ audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt (Liber II Regum 19, 4)

  • et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger ejus hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum (Liber I Paralipomenon 10, 4)

  • nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non ædificetur donec si forte a me jussum fuerit (Liber Esdrae 4, 21)

  • omne quod ad ritum Dei cæli pertinet tribuatur diligenter in domo Dei cæli ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum ejus (Liber Esdrae 7, 23)

  • misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non possum descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero ad vos (Liber Nehemiae 6, 3)

  • cujus cum vocem balantis vir ejus audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere (Liber Thobis 2, 21)

  • sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiæ magni filius (Liber Thobis 5, 18)

  • timeo ergo ne forte mihi hæc eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum (Liber Thobis 6, 15)

  • quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere cœpit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum (Liber Thobis 7, 11)

  • sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ adlata sunt sibi adsumere (Liber Thobis 12, 4)

  • omnes servi regis et cunctæ quæ sub dicione ejus sunt norunt provinciæ quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum (Liber Esther 4, 11)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina