Gefunden 251 Ergebnisse für: ipsum

  • ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis (Liber Leviticus 4, 21)

  • anima quæ juraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum juramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum (Liber Leviticus 5, 4)

  • anima quæ comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet (Liber Leviticus 17, 15)

  • non quæres ultionem nec memor eris iniuriæ civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus (Liber Leviticus 19, 18)

  • ponam faciem meam super hominem illum et cognationem ejus succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui (Liber Leviticus 20, 5)

  • et mutari non poterit id est nec melius malo nec pejus bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino (Liber Leviticus 27, 10)

  • ipsum tabernaculum et operimentum ejus tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia ejus (Liber Numeri 3, 26)

  • confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint (Liber Numeri 5, 7)

  • custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quæ viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ docebis ea filios ac nepotes tuos (Liber Deuteronomii 4, 9)

  • Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem ejus ipsi servietis et ipsi adherebitis (Liber Deuteronomii 13, 4)

  • ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii ejus in sempiternum (Liber Deuteronomii 18, 5)

  • prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies (Liber Deuteronomii 18, 15)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina