Gefunden 66 Ergebnisse für: labia
qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum (Liber Proverbiorum 16, 30)
stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens (Liber Proverbiorum 17, 28)
labia stulti inmiscunt se rixis et os ejus jurgia provocat (Liber Proverbiorum 18, 6)
os stulti contritio ejus et labia illius ruina animæ ejus (Liber Proverbiorum 18, 7)
melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens (Liber Proverbiorum 19, 1)
est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiæ (Liber Proverbiorum 20, 15)
ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis (Liber Proverbiorum 20, 19)
et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua (Liber Proverbiorum 23, 16)
quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur (Liber Proverbiorum 24, 2)
labia deosculabitur qui recta verba respondet (Liber Proverbiorum 24, 26)
quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata (Liber Proverbiorum 26, 23)
laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua (Liber Proverbiorum 27, 2)