Gefunden 90 Ergebnisse für: panis propositionis
pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit (Liber Proverbiorum 6, 26)
aquæ furtivæ dulciores sunt et panis absconditus suavior (Liber Proverbiorum 9, 17)
suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os ejus calculo (Liber Proverbiorum 20, 17)
ne desideres de cibis ejus in quo est panis mendacii (Liber Proverbiorum 23, 3)
qui cognoscit in judicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem (Liber Proverbiorum 28, 21)
et cognosce justitias et judicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei (Liber Ecclesiasticus 17, 24)
homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo (Liber Ecclesiasticus 23, 24)
initium vitæ aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem (Liber Ecclesiasticus 29, 27)
cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo (Liber Ecclesiasticus 33, 25)
panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis (Liber Ecclesiasticus 34, 25)
initium necessariæ rei vitæ hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvæ et oleum et vestimentum (Liber Ecclesiasticus 39, 31)
ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Juda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquæ (Liber Isaiae 3, 1)