Gefunden 491 Ergebnisse für: populum

  • sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israël et omnem domum Juda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt (Liber Ieremiae 13, 11)

  • et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur (Liber Ieremiae 15, 1)

  • et dispergam eos ventilabro in portis terræ interfeci et perdidi populum meum et tamen a viis suis non sunt reversi (Liber Ieremiae 15, 7)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum sic conteram populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit alius locus ad sepeliendum (Liber Ieremiae 19, 11)

  • venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum (Liber Ieremiae 19, 14)

  • et post hæc ait Dominus dabo Sedeciam regem Juda et servos ejus et populum ejus et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quærentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur (Liber Ieremiae 21, 7)

  • et ad populum hunc dices hæc dicit Dominus ecce ego do coram vobis viam vitæ et viam mortis (Liber Ieremiae 21, 8)

  • ideo hæc dicit Dominus Deus Israël ad pastores qui pascunt populum meum vos dispersistis gregem meum ejecistis eos et non visitastis eos ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum ait Dominus (Liber Ieremiae 23, 2)

  • et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem prophetabant in Baal et decipiebant populum meum Israël (Liber Ieremiae 23, 13)

  • ecce ego ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui nihil profuerunt populo huic dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 32)

  • et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo (Liber Ieremiae 24, 7)

  • quæ locutus est Hieremias propheta ad omnem populum Juda et ad universos habitatores Hierusalem dicens (Liber Ieremiae 25, 2)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina