Gefunden 230 Ergebnisse für: prophetiae Abias Hieroboam Peccatum idololatria

  • in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum (Liber Isaiae 31, 7)

  • ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit (Liber Isaiae 53, 12)

  • et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba hæc et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud quæ iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro (Liber Ieremiae 16, 10)

  • peccatum Juda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum eorum (Liber Ieremiae 17, 1)

  • tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis (Liber Ieremiae 18, 23)

  • et ædificaverunt excelsa Baal quæ sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Judam (Liber Ieremiae 32, 35)

  • in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quæretur iniquitas Israël et non erit et peccatum Juda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero (Liber Ieremiae 50, 20)

  • HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam ejus ipsa autem gemens et conversa retrorsum (Lamentationes 1, 8)

  • et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster (Liber Baruch 3, 8)

  • Et audivi unum de sanctis loquentem et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti Usquequo visio, et iuge sacrificium, et peccatum desolationis, quæ facta est et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur? (Prophetia Danielis 8, 13)

  • Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. (Prophetia Danielis 9, 24)

  • verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziæ Joatham Ahaz Ezechiæ regum Juda et in diebus Hieroboam filii Joas regis Israël (Prophetia Osee 1, 1)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina