Gefunden 20233 Ergebnisse für: re

  • et mulier quam vidisti est civitas magna quæ habet regnum super reges terræ (Apocalypsis Ioannis 17, 18)

  • quia de ira fornicationis ejus biberunt omnes gentes et reges terræ cum illa fornicati sunt et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt (Apocalypsis Ioannis 18, 3)

  • quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum et recordatus est Deus iniquitatum ejus (Apocalypsis Ioannis 18, 5)

  • reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia secundum opera ejus in poculo quo miscuit miscite illi duplum (Apocalypsis Ioannis 18, 6)

  • quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo (Apocalypsis Ioannis 18, 7)

  • ideo in una die venient plagæ ejus mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui judicavit illam (Apocalypsis Ioannis 18, 8)

  • et flebunt et plangent se super illam reges terræ qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii ejus (Apocalypsis Ioannis 18, 9)

  • longe stantes propter timorem tormentorum ejus dicentes væ væ civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit judicium tuum (Apocalypsis Ioannis 18, 10)

  • et negotiatores terræ flebunt et lugebunt super illam quoniam merces eorum nemo emet amplius (Apocalypsis Ioannis 18, 11)

  • mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis et byssi et purpuræ et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et æramento et ferro et marmore (Apocalypsis Ioannis 18, 12)

  • mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus flentes ac lugentes (Apocalypsis Ioannis 18, 15)

  • et dicentes væ væ civitas illa magna quæ amicta erat byssino et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritis (Apocalypsis Ioannis 18, 16)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina